- VALE
- VALEin digressu sollenne, apud Veteres, uti ave et salve in congressu. Hinc de Athenodoro historia nota, qui cum impetratâ ab Augusto domum redeundi veniâ, discenssurus esset, Caesari dixit vale, volensque aliquod Philosophô dignum monumentum apud illum deponere. Caesar, inquit, cum fueris iratus; ne quid dixeris fecerisve, priusquam Graecarum literarum 24. nomina recensueris, apus Erasmum, Apophth. l. 4. Non enim sine aliquo pignore plerumque vale illud dicebatur. Addebatur amplexus nonnumquam, uti de Catone Uticae morituro, refert Plut. in eo, et Osculum, uti de Labane, genero Iacobo et filiabus Genes. c. 31. v. 55. et Ephesiis, Paulo valedicentibus, Actor. c. 20. v. 37. legimus, Romanos manum osculari, cum valedicerent, solitos, docet Zuingerus, Theatrô Hum. vitae, p. 253. Carmen insuper apobaterion adhibebatur, cui propempticon respondebat, quô abeuntes vel votis, vel bonis ominbisu, accipientes Vale prosequebantur. Pro iisdem, vota quoque sollenniter suscepta, non minus ac pro aegrotis, qua de re vide Iul. Caesarem Scaligerum, Poetices l. 3. c. 103. 104. et 107. De Christianorum vero λόγοις ἐξιτηρίοις, Sermonibus valedictoriis, δώροις item, muneribus (quae et έξόδια dicta) vide Cl. Suicerum, Thes. Eccl. voce Ε᾿ξιτήριος, item Συντακτήριος, nec non infra, ubi de Viatico. Neque vero in discessu solum, sed et in morte, Vale dictum, uri iam de Catone vidimus. Sic Alcestis, pro marito moritura, valedixit singulis in aedibus, omissô nemine, apud Euripidem in ea,—— κοὔτις ἦν οὕτω κακὸς,Ο῝ν οὐ προσεῖπε καὶ προσεῤρέθη πάλιν.Imo et mortuis illud ingeminatum, post tumuli peracta sollemnia. Unde Virg. l. 6. Aen. v. 231.—— dixitque novissima verba.Vide supra passim. Hincque valere pro perire, usurpatum. Martialis, l. 6. Epigr. 78. v. 5.Ridens Phryx, oculo, valebis, inquit:Id est, pereas, Gall. adieu. Et quia miselli se eos, qui moriebantur, in aeternum amittere credebant, hinc Vale longum, sive aeternum quoque illis dici coepit, quibus amicitia renuntiabatur. Idem, l. 5. Epigr. 68.Saepe salutatus numquam prior ipse salutas,Sic erit aeternum, Pontiliane, Vale etc.Graecis ἔῤρωσο idem, sed et καῖρε i. e. gaude, quod non solum in aditu et epistolarum initio, sed et abitu, ac literarum clausula, Veteres non raro usurpavêre. Privatorum scil. Literas vero ad Imperatores claudebant hac formulâ, Εὐτύχει διὰ παντὸς, ut ex Relatione extr. Demetrii Phalerei ad Ptolemaeum Philadelphum conicit Casaubonus, ad Sueton. Tiber. c. 32. Quo facit Virgilianum illud, l. 11. Aen. v. 97.—— Salve aeternum mihi maxime Palla,Aeternumque Vale ——Plura hîc passim, inprimis voce Benevalete. Nec vero hominibus solum, sed et Diis olim cultores sui, uti maturinô tempore eos salutabant, sic vespertinô, domum redeuntes, valedicebant, sollennibus naeniis, de quo more dictum aliquid, in verbo Excitare.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.